Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.29
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 30. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Et hic quoque versus in capite psalmi probatur esse jam dictus, ut sicut a Christo fecit initium, ita ipsi concordare videatur et finis. Ipse enim in Apocalypsi dicit; Εgο sum Alpha et Omega (Apoc. I, 8). Merito ergo et in capite confessio posita est, et in fine repetita, quia in omni vita nostra ipsam nos oportet assumere et in ipsius delectatione finire.