Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.30
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Recordemur hunc psalmum non incassum velut quibusdam fulgoreis coloribus esse contextum. In capite enim quatuor versus unifines posuit, et iterum in fine primum versum psalmi decora iteratione geminavit, atque iterum quem vicesimum primum posuit, eumdem pene ultimum repetiit, ut quasi vestis illa pontificis aureis quibusdam filis, et vermiculata pulchritudine contexta fulgeret. Illa enim in fimbriis habuit tintinnabula, isti in fine eodem retinniunt quae in capite dicta sonuerunt. Pontifex igitur quando ingrediebatur Sancta sanctorem tabebat hanc vestem, ut antistitis reverendi nullatenus ignoraretur adventus, cum etiam tacitis vocalis [mss. A., B. ,vocabulis] incederet. Iste sic decora varietate dispositus est, ut praeconia sanctae incarnationis pulcherrimis quibusdam sentiantur indiciis. Cooperiat nos, pie Rex, ista vestis eloquii tui, et hoc resonent te praestante actus [mss. A., B. ,hac remanente praesentiam actus] nostri, quod tua. Domine, praecepta jusserunt. Meminerimus autem hunc psalmum quintum esse eorum qui de primo adventu Domini mirabili narratione prolati sunt: quinque fortasse panibus comparandi qui esuriem observantium populorum copiis coelestibus expleverunt.