Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Exemplum proprium ponitur, ut audientium animus excitetur: quia magnum credubtatis incitamentum est, ipsum gratias agentem audire qui pertulit. Sed considera quod addidit, in latitudine: quoniam nos de saeculi quidem angustiis liberat, sed in magna praemiorum suorum latitudine miseratus acceptat. Eripit de temporalibus malis, sed bonis nos potens est implere perpetuis. Saeviant ergo quantumlibet transitura discrimina, tumescant adversitates caducae; latissime redditur quod in hac mundi brevitate fidelis populus ingravatur.