Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. Vers. 7. Dominus mihi adjutor, et ego videbo inimicos meos. Quamvis versus isti pene videantur esse consimiles, singulis tamen verbis omnino discretisunt. Nam cum se dicit auxilio Domini hominem non timere, carnales designat inimicos, qui visualiter religiosorum propositum persequuntur. Cum vero ait, videbo inimicos meos, spirituales nequitias vult intelligi, quas in illo judicio dicit esse videndas, ubi jam diabolus cum caeteris ministris suis destructus atque damnatus humanis conspectibus apparebit. Nam cum modo maxima pars hominum inimicos suos carnales aspiciat, illud magis optasse credendus est, quod hic videre non poterat. Sive orat ut latentem inimicum valeat intueri, quatenus cautior effectus ab ejus insidiis reddatur alienus. Et nota quod in principiis amborum versuum eadem verba geminavit. Quae figura dicitur anaphora, quae etiam in sequentibus versibus invenitur.