Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine. Populus ille beatorum divino munere liberatus, fideliter ac pie docens, venit ad secundam sectionem, dicens: In Deo solo, non in homine confidendum; in illo scilicet qui veraciter promittit, non in isto qui fallaci praesumptione se decipit. Quanti enim stulti dicunt: Facio quod volo, nec dominum meae voluntatis habeo, putantes quia per arbitrium liberum utilitas sit explicanda mortalium; quos arguit Jacobus apostolus dicens: Nonne ex concupiscentiis vestris dicitis: Cras ibimus in illam civitatem, et mercabimur, et lucrum faciemus; quam ut dicatis: Si voluerit Dominus, et si vixerimus, faciemus hoc aut illud (Jac. IV, 13, 15), et reliqua. Est quidem in mala parte exsecrabilis libertas arbitrii; ut praevaricator Creatorem deserat, et ad vitia se nefanda convertat. In bona vero pane arbitrium liberum Adam peccante perdidimus, ad quod nisi per Christi gratiam redire non possumus, dicente Apostolo: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II, 13). Unde assidua oratione precandum est, ne nos voluntas perversa rapiat, sed inspiratio divina possideat: quoniam quidquid ex nobismetipsis sapimus, mortifera contra nos audacia concitamus. Jure ergo vetuit in homine confidendum, qui per se nec alteri, nec sibi praevalet dare remedium, sicut et Jeremias dicit: Maledictus vir qui confidit in homine, et ponit spem carnem brachii tui, et a Domino recedit cor ejus (Jer. XVII, 5). Quapropter desinant praesumptores illas sibi partes assumere, unde eos justius possit sententia divina damnare. Hinc etiam Pater Augustinus contra Pelagium, Coelestium et Julianum haereticos copiosis libris mirabiliter disputavit, et venenosi dogmatis arma confregit.