Latin
3.18.403.70 to 3.18.403.95
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.18.403.70-95
Unproofread scanNot analysed yet
deinde, ut legis ipsius intentionem cognoscere meruisset, quatenus cam cordis integritate servaret. Vers. 35. Deduc me in semitam mandatorum tuarum, quia ipsam volui. Cum in quarta littera cucurrisse se dicat viam mandatorum, hic se in eamdem deduci iterum postulavit. Sed mandata ista Nevi Testamenti debemus accipere, ubi se perduci magnopere precabatur, quoniam Veteris Testamenti cucurrerat, Ita fit, ut el fidei compleatur desiderata perfectio, et sancta Scriptura nihil sibi contrarium dixisse videatur. Nam cum dicit: Ipsam volui, Novi Testamenti spiritualem gratiam probatur expetere, perquam se ad coelorum regna noverat pervenire. Vers. 36. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Diligenter verba ista tractanda sunt. Inclinari cor suum petit in testimonia Domini, ubi non per rapacem avaritiam, sed per laudabilem humilitatem praestante Domino pervenitur. Inclinati enim melius conspicimus quae ante oculos nostros esse monstrantur; nam illi qui erecti et vanitate supini sunt, nequaquam possunt subjecta oculis intueri. Addidit, et non in avaritiam. Sciens illa cohors sanctorum avaritiam capacem esse vitiorum, hanc a se expetit amoveri, ut potuisset toto corde ad Scripluras sacratissimas salubriter inclinari. Avaritia enim est temporalium rerum flagrans omnino desiderium, unde et primus homo peccavit, et suis posteris vilia incentiva dereliquit. Hinc et diabolus accusavit Job, dicens (Job. I, 10); Propter divitias quas illi dederat, non propter ipsam contemplationem qua bonus est, ab eo Dominum fuisse dilectum. Quod sequens impugnavit eventus, quando vir sanctus in omnibus adversis Domino gratias actitavit. Petit ergo populus beatus ut hanc avaritiam de corde ejus amoveat, et ad testimonia Domini solo probitas lis invitetur affectu. Vers. 37. Averte oculos meos ne videant vanitatem, in via tua vivifica me. Mulli hujus saeculi prudentes continentiae se lege moderati sunt, ut hominum magis quam Domini judicio complacerent.