Latin
3.18.403.96 to 3.18.403.124
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.18.403.96-124
Unproofread scanNot analysed yet
Sed isti operam suam vano studio perdiderunt; quoniam scriptum est: Ne faciatis justitiam vestram coram hominibus (Matth. VI, 1). Undo nunc plebs beata deprecatur ut oculos cordis ejus a tali proposito Dominus dignetur avertere: ne perversa consuetudine mundanis possit delectationibus implicari; quin nos et per oculos peccare non dubium est, dum conspectarum rerum ambitione traducimur. Ab hac enim se vanitate fieri dep ecatur alienum, quoniam sciebat inde maximum venire peccatum. Hinc notantur et illi qui diversis spectaculis occupantur; hinc qui mulierum foedo amore rapiuntur; hinc qui alienarum rerum possessionem improbe concupiscunt. Sed huic petitioni additur et illa perfectio; ut in via sua, id est in Domino Christo eum vivificare dignetur, in quo vere vivificatur, quia mors ejus virtute superatur. Vers. 38. Statue servo luo eloquium tuum in timore tuo. Statue, dicit, stare fac, id est, infige, consolida atque confirma: ne sanctum eloquium fugaci oblivione dilabatur; quod in nostris semper debet sensibus stabiliter permanere. Cui rei bene addidit, timorem, ut semper oremus ne suscepta munera possimus amittere, et gravius sit dulcedinem didicisse quae pereat. Subjunxit, tuo, qui ab humano timore longe discretus est. Iste enim sic formidat, ut diligat; sic quaerit, ut nunquam desinat amare quem metuit. Et quia plurimi eloquia Domini suscipiunt negligenter, et tanquam fabulas inutiles audire declinant, merito addidit, in timore tuo, ubi nec culpa conquiritur, nec ad desidiae discrimina pervenitur. Vers. 39. Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. In hac sententia maximum vitium humanitatis exponitur. Multi enim in opprobrium cadunt aliter quam habeat veritas suspicando; quam culpam a se desiderat amputari. Pro multis enim malis saepe bonum testimonium damus, atque iterum de bonis mala dicimus nescientes; et necesse est verecundiam incurrat, qui ignorans aliquid asseverat.