Latin
3.2.343.103 to 3.2.343.132
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.2.343.103-132
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim et Apostolus dicit: An divitias bonitatis ejus et longanimitatis contemnis? Ignoras [mss. G. ,F. ,ignorans] quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit (Rom. II, 4)? Ipse autem de se dicit: Hoec fecisti, et tacui. Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis (Psal. XLIX, 21). Sequitur, et multum misericors. Multum revera misericors, qui audiens omnino blasphemas voces, Solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et impios [ed. ,injustos] (Matth. V, 45): vitalem spiritum magna pietate largitur; exspectat errantes, ut debeant sua perperam commissa [mss. A., B. ,F. ,perpetrata commissa] damnare. Vers. 9. Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur. Illis scilicet qui devota satisfactione cognoscunt, qui ad eum redire diligunt, qui illecebras saeculi cum suo auctore contemnunt. Contra, illis in finem irascetur, quibus dicturus est: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Magna infelicitas perire sub pio Domino, ut tardes illi satisfacere cui te cognoscis errasse; maxime cum supplicationem tuam vacuam non sentias, si tamen eam integro animo te obtulisse cognoscas. Potest hoc et de populo Judaico sentiri, quem convertendum constat in fine saeculi; de quo et Apostolus dicit: Caecitas ex parte Israel contigit, tu plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25 et 20). Vers. 10. Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Sententia generalis est, quia nemo est qui ejus gratiam gratis non habeat, dum lex sub peccato cuncta concludat, sicut testatur Apostolus: Omnia Deus conclusit in incredulitate, ut omnium misereretur (Ibidem, 32). Ille tamen communiter bonis spiritum donat, salutem tribuit, indigentias adimit, et generaliter bonus est. Addidit, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis; scilicet quoniam supplicantibus ita pius est, ut tunc magis eam dignetur absolvere, quando se studuerit unusquisque, adhibita satisfactione, damnare.