Latin
3.2.343.76 to 3.2.343.102
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.2.343.76-102
Unproofread scanNot analysed yet
Dedisti, sanctissime propheta, animae tuae salubre consilium, in quo se et mundus sentiat consolatum; sic enim tibi locutus es, ut nobis diceres; sic tibi profuisti, ut et nos sine dubitatione salvares. Vers. 7. Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas. Superius dixerat quas retributiones in illo saeculo plebs beata mereretur; nunc autem veniens ad secundam narrationem, per unius exemplum probat quanta et hic praestiterit servis suis ne quis de futura retributione dubitare potuisset. Sed intende quemadmodum Moyses et Israel indicatus est distinctione verborum. Notas fecit vias suas Moysi, quando ei justitiam suae potestatis [ed. ,pietatis] aperuit, ut legem conscriberet, mores doceret, et in vias [ed. ,in via] Domini perfectae fidei gradibus ambularet. Sequitur, filiis Israel voluntates suas. Hic voluntates posuit, non vias, quia non omnis Israel, suscepto verbo Domini, in ejus jussionibus ambulavit. Scimus enim quas seditiones populus ille fecerit, ut voce judicis mereretur audire: Populus hic dura cervice est (Exod. XXXII, 9). Ideoque ergo illis voluntates Domini, non vias innotuisse dicit, quia multa pars eorum viam Domini declinare praesumpsit. Sic autem Moysi exemplum hic positum intellige, ut tamen hoc quotidie Dominum et operantem, et usque ad finem saeculi operari posse cognoscas. Vers. 8. Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors. Misericors est qui natura sua clementissimus approbatur. Miserator, quando misericordiae suae dona largitur. Potest enim aliquis misericors et miserator esse in una duabusque causis; misericors autem et miserator naturaliter praeter Dominum nullus poterit inveniri. Sed hic ideo misericors praemissum est, ut miseratorem Dominum non ad tempus, sed jugiter approbares. Haec figura dicitur paronomasia, id est denominatio, quae similitudine sermonis concitat audientis affectum. Adjecit, patiens, quod necesse est consequi misericordem; nullus enim misericors, nisi qui et patiens.