Latin
3.2.343.159 to 3.2.343.175
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.2.343.159-175
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur, ita misertus est Dominus timentibus se. Dum dicit, ita, designat nobis paternae correctionis affectum. Pater enim carnalis qui vult filium suum bonis actibus erudire, frequenter eum corripit, frequenter flagellat, sicut Salomon ait: Si diligis filium tuum, frequenta ei flagella [ed. ,frequenter eum flagella], cum adhuc tener est (Eccli. XXX, 1)e etc. Ipsi enim parentes vere diligunt filios suos qui eis sub pietate districti sunt. Sic et Dominus noster flagellat omnem filium quem recipit, et timentes se ad studium bonae voluntatis adducit. Vers. 14. Quia ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod pulvis sumus. Hoc comma ad superiora jungendum est. Causa enim redditur cur misereatur ut pater: scilicet quoniam nosmetipsos ab illa naturali dignitate dejecimus, et a factura Creatoris repulsi, figmentum esse monstramur. Merito ergo subveniri sibi postulat, qui spem in viribus propriis non habebat. Sequitur, Memento, Domine, quod pulvis sumus. Dicit enim, Memor esto, Domine, non quia nos ex limo creasti [ed. ,formasti], non quia immortales tua largitate fecisti, non quod ad imaginem et similitudinem tuam plasmare dignatus es, quia ista omnia invidiam magis excitare poterant peccatori: sed quia in pulverem nunc redacti sumus ariditate peccati. Miserere eis qui se infeliciter perculerunt: subveni qui in illo munere tuo minime consistere voluerunt. Tu enim solus pius es peccatoribus, quia delinquentes se graviter perculerunt.