Latin
3.2.345.1 to 3.2.345.24
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.2.345.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Homo sicut fenum dies ejus, et sicut flos agri ita floriet [mss. A., B. ,F. ,florebit]. Sunt species definitionum quae per rerum similitudines aliquas explicantur, ut est illud: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Sic et in hoc et in subsequenti versu constat esse formatum. Quemadmodum si interroges, quid est homo? respondetur, fenum dies ejus, quod summa hilaritate pullulat, sed celerrima velocitate desiccatur. Fenum est quod pluviis velociter in auras caput erigit, sed in ardoribus colla deponit. Et ne forsitan aliquid soliditatis hanc comparationem putares habere, addidit, et sicut flos agri ita floriet. Flos agri multo celerius transit quam feni viriditas permanere monstratur. Sed quamvis pulcherrimum videatur esse dum nubet, multum, fugitivum cernitur esse dum corruit. Ita enim et imbecillitas humana pulchre crescit, ita saeculi honores divitiaeque gratissimae sunt, sed non ad finem longissimum perducuntur. Veraciter ergo his rebus transitoriis humanitas comparatur, quia robustis viribus destituta, in casum mortis prona semper celeritate festinat. Vers. 16. Quia spiritus pertransibit in eo, et non erit; et non cognoscet amplius locum suum, Ad hanc similitudinem comparatio superioris versus expressa est. Describit enim quid sit homo, id est, spiritus pertransiens mundum, scilicet praesentem, in quo diutissime non potest permanere. Audiant qui superbiunt et se gaudent mundana felicitate subvectos, sic spiritus relinquere nostra corpuscula, quemadmodum solent flumina loca inundata transire. Illa enim spatia quae plena videntur esse torrentibus, quam sunt vacua cum recedunt. Non est ergo de fugitivo flatu praesumendum, sed hic potius agendum, quod prodesse novimus in futurum. Et ne forsitan aliquis per metempsychosim crederet ad hunc mundum animas esse redituras (sicut nonnulli putaverunt dementium), addidit, et non cognoscet amplius locum suum, hoc est in hoc saeculum non potest redire, ubi suam vitam possit iterare.