Latin
Part 3, Psalm 120
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.20.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Elementa quidem ista hanc habent naturam, ut corpora nostra adurant, quando aestivo fuerint calore ferventia. Sed quoniam non est haec prophetae voluntas, ut omnino de qualitate corporis sentiatur, qui animabus vult semper esse consultum, diem et noctem, quod est sol et luna, intelligamus adversa vel prospera, quibus vita humani generis varia vicissitudine continetur, sicut et alio loco dictum est: In die clamavi, et nocte coram te (Psal. LXXXVII, 2); significat enim totius vitae tempus, quia clamandum est semper ad Dominum. Ergo Dominus non permittit tales in reatum deduci, aut scandalo interveniente peruri, quando eis custodiae suae praestat auxilium. Sic enim Israeliticum populum beneficiorum suorum munere custodivit, ut eum per diem nube protegeret, et nocte ignea columna lustraret. Quod nunc facit occulte in servis suis, quando eos ab hoste saevissimo in prosperis tribulationibusque defendit.