Latin
Part 3, Psalm 120
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.20.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus. Diversis modis promittitur divina custodia, quae non solum ab adversis vindicat, sed etiam beatos facit, et ad coelorum regna perducit. Addidit quoque, ab omni malo; sed hoc malum non sic intelligendum est, quemadmodum mortalitas putat, orbitates suscipere, damnis copiosissimis ingravari, inopia premi, et caetera quae hujus saeculi amatores aestimant esse gravissima. Sed illud malum dicit, quod divinam gratiam tollit, animam perdit, totasque Domini promissiones evacuat. Et quoniam noverat hic sanctos viros doloribus ingentibus fuisse cruciatos, corporisque dispendio ad martyrii praemia pervenisse, adjecit, custodiat animam tuam Dominus, quam solam servat in sanctis, qui corporis detrimento aeternae lucis munera consequuntur.