Latin
Part 3, Psalm 120
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.20.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Postquam varie diverseque optatum est ut Domini misericordia custodiret, venit ad finem psalmi, et cuncta conclusit. Dicit enim: Dominus custodiat introitum tuum. Hoc martyribus dictum competenter advertimus, quorum introitus a Domino custodiendus est, ne aut tormentorum violentia cedant, aut blandimentorum illectione seducantur. Quapropter merito optat propheta eorum introitum custodiri, qui sine Domino nullatenus possunt esse cautissimi, sicut in Evangelio dicitur: Dum veneritis ante principes et potestates, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; debitur enim vobis in illa hora quomodo aut quid loquamini (Matth. X, 19). Subjungit quoque, et exitum tuum; ubi est tota perfectio, quando usque ad finem vitae permanet in eis vera irreprehensibilisque confessio, sicut ait in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Ibid. ,22). Ipse ergo tuetur introitum, ipse custodit et exitum, ut et vera profiteantur martyres, et ut nulla poenarum nimietate vincantur. Sed isti consummationi vide quid addidit: ex hoc nunc et usque in saeculum: quoniam quicunque perseveraverit, aeterna beneficia possidebit; nec potest illic esse terminus, ubi erit sine fine gaudendum.