Latin
3.21.433.53 to 3.21.433.75
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.21.433.53-75
Unproofread scanNot analysed yet
Sic et ipse de se Moysi dixit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14); et paulo post: Qui est misit me ad vos (Psal. CI, 27, 28); et in alio psalmo ipsi dicitur: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Quapropter soli convenit Creatori esse in idipsum. Nam angelus qui se hoc putavit esse, mox corruit; ille enim ex se non erat quod erat, ideoque in idipsum esse non poterat. Hoc etiam in quarto psalmo dictum est: in pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9). Quod locutionis genus Scripturarum divinarum proprium esse cognoscimus. Civitatis ergo istius participatio, consortium atque communio est (ut diximus) cum Domino Salvatore, sicut et ipse in Evangelio testatur: Pater, volo ut ubi sum ego, ibi sint et hi mecum (Joan. XVII, 24). In illa enim civitate erit Dominus, cui sancti erunt (prout ipse concesserit) sine dubitatione participes. Hanc civitatem Isaias propheta mirabili laude describit dicens: Vocabuntur salutare muri tui, et portae tuae laetitia. Nec erit tibi sol in lumine diei, neque ortus lunae lucebit tibi nocte; sed erit tibi Dominus lumen aeternum, et Deus tuus gloria tua. Non enim occidet tibi sol tuus, et luna tibi non deficiet; erit enim tibi Dominus Deus lumen aeternum, et complebuntur dies luctus tui, et populus tuus omnis justus erit, et in aeternum haereditate possidebunt terram (Isai. LX, 18, 19, 20, 21). Cujus civitatis stupenda mysteria apostolus quoque Joannes in Apocalypsi sua mirabili praedicatione distinguit, ut praesentiam tuam pene interesse credas, cum tamen alibi te positum esse cognoscas. Quod vero in fine superioris versus Jerusalem posuit, et hoc in praesenti capite geminavit, schema est anadiplosis, id est congeminatio dictionis;