Latin
3.21.433.76 to 3.21.433.100
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.21.433.76-100
Unproofread scanNot analysed yet
quae hoc differt ab epembasi quam in superiore psalmo diximus, quoniam ibi potest sermo post aliqua verba geminari; hic autem nullo alio intercedente repetitur. Vers. 4. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini tuo, Domine. Dicendo, illuc, significat civitatem Jerusalem, quam superius dixit: Cujus participatio ejus in idipsum. Et ut coelestem esse cognosceres, addidit, ascenderunt. Ad quam beati semper ascendunt, quoniam jugi exercitatione proficiunt. Subjunxit tribus, in quibus erat Israeliticus populus distributus; sic enim illi genti ad numerum filiorum Jacob duodecim tribus fuerunt, sicut Romano populo triginta quinque curiae. In istis ergo tribubus significat sanctos, qui Dominum Salvatorem Deum esse confessi sunt; nam ut ab infidelibus tribus istas fidelium segregaret, addidit, tribus Domini, quae utique ipsius esse non poterant, nisi ei pura mente credidissent· Alias enim tribus constat fuisse diaboli, quae a Christo maluerunt impia voluntate separari; quibus ipse in Evangelio dixit: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Verum quales essent istae tribus Domini breviter indicavit: Testimonium Israel, id est, qui testimonium praebeant sanctitati, et sint probatio eorum qui Deum vident. Testimonium enim confirmationem praestat ignorantibus, ut credant esse revera Dei famulos, qui viderint beatos viros actuum probitate conspicuos. Nam ut hoc non haberes ambiguum, subjecit, ad confitendum nomini tuo. Ad confitendum enim dicit, ad laudandum, quia cum angelis omnes sancti laudes Domini celebrabunt. Ipsum est enim verum testimonium Israel, cum laudes Domini devotissimo amore cantantur. Sic illa futura civitas beatitudine sublucenti et honore praemisso descripta est. Vers. 5. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Illos quos superius dixit, Illuc ascenderunt, ne eos crederes minus fortassis honorandos, dicit, Quia illic sederunt. Illic utique, ubi et ascenderunt, et cum Domino judicabunt.