Latin
Part 3, Psalm 125
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.25.10
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Quam bene septimus iste gradalium in figuram Veteris Testamenti primum adventum nobis Domini prophetavit, laetitiamque populis salutarem largiendam esse praecinuit, ut ogdoas esset in reliquis, quam ad resurrectionem Domini pertinere praediximus. Nam et distinctionem hanc sequens titulus manifestat; scribitur enim Canticum graduum Salomonis. Salomon autem interpretatur pacificus, quod nomen ad Dominum Christum maxime pertinet, qui mundum reconciliavit Deo, qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Denique psalmus ipse jam non futuram prophetiam, sed ipsum fructum ventris ostendere comprobatur, ut cunctis indubitanter appareat, in septuagesimo primo psalmo per decadas lotius operis Novi et Veteris Testamenti indicia contineri; hic autem per singularem numerum eadem fuisse declarata.