Latin
3.26.443.1 to 3.26.443.22
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.26.443.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Canticum graduum Salomonis. Diximus non vacare quod et isti titulo Salomonis quoque nomen adjunctum est, cujus interpretatione in Latina lingua pacificus est. Et cui aptius hoc vocabulum poterit convenire, nisi qui populum circumcisionis et praeputii unitatis gratia colligavit; et quasi angularis lapis venientes ad se e diverso parietes stabilitatis robore solidavit; de quo dicit Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utroque unum (Ephes. II, 14). Additur quoque quod octavus usque ad finem gradalium est, qui numerus pertinet ad resurrectionem Domini Christi, de quo omnino locuturus est: indicans Novum Testamentum, ad quod haec praedicta mysteria referuntur. Et nota quod hic et in septuagesimo primo psalmo propter distinctionem Testamentorum Salomonis nomen constat ascriptum, ut utraque sibi assonare cognoscas. Divisio psalmi. Exsultans propheta quod Spiritu sancto completus Novi Testamenti gratiam providisset, ne aut sibi aut aliis de tanto munere forsitan surriperet perniciosa praesumptio, primo ingressu docet sanctissimos viros, ne quis propriis viribus aliquid boni applicare contendat, cum omnia in divina potestate sint posita; nec praecurrere quis velit tempus, quod intelligit Domini ordinatione dispositum. Secundo modo de ipso Domino loquitur Jesu Christo, et de apostolis ejus, vel quicunque ipsius mandata perficiunt. Expositio psalmi. Vers. 1. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam. Planum est ad quosdam aedificatores Psalmistam loqui; sed non est dignum ut credamus hoc de structoribus caementorum, aut saxorum quadratariis dictum; sed illos potius aedificatores debemus accipere, qui unumquemque Christianum veritate fidei fabricare contendunt. Ipsi enim sunt domus, quibus dicit Apostolus: Vos enim estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. I, 16). Sed si isti homines suis viribus aedificare contendunt, laborare videntur in vacuum, nisi gratia Domini donet verissimae credulitatis affectum [ed. ,effectum];