Latin
Part 3, Psalm 125
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.25.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere eum illis. Omnino certa laus est quam adversarii profitentur, et magnum pondus veritatis illum bonum testimonium dare, qui probatur contra sensisse. Et intende diligentius, quia non dicit gentes, sed inter gentes. Non enim in adventu Domini gentes universaliter crediderunt; sed inter gentes erant qui compuncti talia dicere potuissent. Videntes ergo religionem florere in populo Christiano, jam bene intelligentes professi sunt revera Dominum esse cum talibus, qui studentes rectae conscientiae nulla se cupiebant superstitione polluere. Et quoniam illos videbant etiam virtutes operari, dicebant: Decrevit Dominus magnalia facere cum illis, quorum precibus cernebant expetita compleri.