Latin
Part 3, Psalm 125
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.25.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes. Ne superiores sermones gentilium sub dubietate relinquerent, nunc ad suam personam trahentes eorum dicta confirmant. Faciebat enim Dominus cum ipsis magnalia, quando eos propitius dignabatur audire. Et nota genus locutionis quod dicit: Magnificavit Dominus facere nobiscum, id est decrevit magnos nos ostendere gentibus donatione virtutum. Quod et genus locutionis inter Scripturae divinae propria suscipiendum competenter accipimus. Sequitur, facti sumus laetantes; utique de tanta gratia. Erat nimirum copiosa laetitia, quando se videbant specialiter diligi, qui fuerant a pessima captivitate liberati. Quae figura dicitur diatyposis, id est expressio habitus. Habitum autem hunc appellamus animi aut corporis constantem, et absolutam aliqua in re perfectionem.