Latin
Part 3, Psalm 125
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.25.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Duas seminationes esse in hoc saeculo, Apostolo docente, cognovimus, sicut ipse ait: Qui in carne seminat, de carne metet corruptionem; et qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8), Spiritualis ergo seminatio semper in lacrymis est, quia licet fideles, Domino praestante, virtutes operentur, aut praeterita peccata deplorant, aut futuris se culpis involvere pertimescunt. Sic enim dictum est de ipsis: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Isti ergo tales qui seminant in lacrymis, futurae promissionis gaudia consequntur. Quibus etiam Osee propheta dicit: Serite vobis ad justitiam, et metite misericordiam. (Ose. ,X, 12). Seminatio vero eorum est pacem quaerere, charitatis studio omnia sustinere, jejuniis corpus edomare, eleemosynis se et pietate reficere, et quidquid ad disciplinam potest fidelium pertinere. Contra temporalium rerum cupidi, et vana saeculi desiderantes cum laetitia seminant, quando adulteria committunt, avaritiam diligunt, deliciosas comessationes exquirunt, idololatriam colunt, et caetera quae fiunt diaboli instigatione peccata. Sed in illo die judicii cum tristitia et fletu operas suas metent, de quibus scriptum est: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12). Sic uno versiculo et bonarum rerum compensatio, et malarum retributio declarantur. Quae figura dicitur antistathmisis, hoc est recompensatio, quando justa factis recipit, qui se aut recta, aut prava conversatione tractaverit.