Latin
Part 3, Psalm 125
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.25.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Adventus Domini redemptione praedicata, fideles populi veniunt ad secundam partem, deprecantes sua iterum peccata dimitti. Scriptum est enim: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Et rursum: Dic tu primum iniquitates tuas, ut justificeris (Isa. XLIII, 26). Merito ergo et in generali remissione gavisi sunt, et sibi veniam precantur attribui. Sequitur decora comparatio, Sicut torrens in austro. Auster ventus est calidus, qui frigore ligatas aquas vaporis sui virtute dissolvit, et torrentem facit currere de suae afflationis ardore; sic ergo delicta mortis gelu constricta, quia [ed. ,quae] in se non habent vitam, coelestis misericordiae calore solvuntur, et velut turbidus torrens sub celeritate discedunt. Sed ut nobis sensus possit constare plenitudo, pronuntiandum est: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro convenitur in liquorem.