Latin
Part 3, Psalm 127
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.27.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Primo sermone timorem Domini ab hujus saeculi terrore divisit. Dicendo enim, Beati omnes qui timent Dominum, ostendit non esse beatos qui mundi hujus pericula in amissione temporalium rerum sollicita mente formidant. Illa enim miseros efficiunt, cum homines inani pavore discruciant; provectum non habent, sed immutationem; ascensum nesciunt, sed ruinam. Contra timor Domini ex amore descendit, ex charitate nascitur, ex dulcedine procreatur. Devotus timor timentem consolans, afflictumque reficiens: nesciens carere gaudio, nisi tali fructu deposito; de quo scriptum est: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12). Quam proficuus timor est, quo filii docentur: qualis disciplina, quae dulcibus donatur affectibus [ed. ,effectibus]! Et alibi de ipso praecipitur: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et custodias praecepta ejus ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ut bene sit tibi (Deut. X, 12)? Dictum est quoque de eodem: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Sed ne forsitan timendum solummodo putares Dominum cum tonat, cum coruscat, cum terras tremore concutit, cum criminosis minatur interitum, addidit, qui ambulant in viis ejus, ut non solum suspendamur ab actibus pravis, verum etiam in fide probemur ambulare rectissima. Illi autem timent Dominum, qui ambulant in viis ejus, et mandata ipsius devota mente perficiunt. Sed videamus cur alibi singulari numero ponatur via, et alibi plurali, sicut hic factum est. Cum de se loquitur Dominus Christus, viam se dicit, ut est illud: Ego sum via, veritas et vita; et iterum: Nemo enim potest ad Patrem venire, nisi per me (Joan. XIV, 6). Cum vias plurimas dicit, apostolos significat et prophetas, per quos venitur ad unam viam, id est, ad Dominum utique Salvatorem. Quod utrumque Jeremias testatur dicens: State in viis Domini. ,et interrogate semitas Dei aeternales, et videte quae est via bona, et ambulate in ea (Jer. VI, 16). Hoc etiam et in alio loco sic intelligendum esse monuimus.