Latin
Part 3, Psalm 127
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.27.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene libi erit. In isto et duobus aliis versibus qui sequuntur, enumerat bona timentium Deum. Sed primum considerandum est cur superius plurali numero posuerit, beatos, et nunc singulariter dixerit, manducabis. Usus iste Scriptura divinae proprius est ad singularem numerum redigere, quod pluraliter videtur esse propositum; scilicet quia mater Ecclesia (sicut saepe dictum est), quamvis plurimos beatos contineat, sancta unitate laetatur. Deinde perscrutemur quid velit dicere, labores fructuum tuorum, cum non de fructibus labores, sed de laboribus fructus sine dubitatione nascantur. Sed labores significare voluit opera bona, quae in hoc mundo ita fiunt, ut epulum suave in futura retributione concedant. Manducare est enim aliqua esca refici, et de ipsa satietate gaudere. Isti ergo labores qui sunt bonorum operum, percipiuntur in illa resurrectione, quando auditum fuerit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab milio mundi (Matth. XXV, 34). Felix comestio quae non ventre digeritur, sed inconsumptibili perennitate servatur. Nam et animas habere pabulum suum psalimis alter ostendit, dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et ne istud pabulum carneum putares, addidit: Beatus es. Nemo enim de carnali comestione beatus efficitur, nisi qui per spiritualia dona saginatur. Et ne istum beatum mediocrem fructum crederes possidere, subjunxit, et bene tibi erit. Ubi bene est, omnia bona confluunt, et ad gaudium suavitatis adducunt. Significat enim illa praemia, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9).