Latin
Part 3, Psalm 127
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.27.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt in Jerusalem omnibus diebus vitas tuae. Venit ad secundum membrum, ubi pietate sanctissima illos postulat benedici, qui ad omne bonum studium Domini timore flammantur, ut agnoscamus quam sit timor iste proficuus, cui benedictio sancta geminatur. Dicit enim, Benedicat te Dominus ex Sion, id est Dominus Christus, qui in hoc monte hominibus apparere dignatus est, et pro nominis sui qualitate tanquam pastori optimo semper ascribitur. Sion enim (sicut saepe dictum est) interpretatur speculatio. Sequitur, et videas quos bona sunt in Jerusalem. Necesse nobis est ista verba frequenter exponere, quia positi sensus ex ipsis maxime pendere noscuntur. Jerusalem indicatur visio pacis. Pax hic invisibilis res est, quae tunc videbitur, quando auctor ejus Christus Dominus beata mente conspicitur; optat ergo ut in Jerusalem videat cuncta quae bona sunt. Aspicitur enim illic ipse Dominus, qui et ipsos intuentes aeternos facit, et se jugi perpetuitate demonstrat. Hoc ergo prophetiae spiritu sanctis optatur, quod eis evenire posse cognoscitur. Sed ne hoc crederes temporale, additum est, omnibus diebus vitae tuae, ut ineffabili dono aeternitatis cumulus adderetur.