Latin
Part 3, Psalm 127
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.27.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Et videas filios filiorum tuorum: pax [mss. A., B. ,F. ,pacem] super Israel. Adjecit et hunc versum benedictionibus suis; ut ille qui hic timet Dominum videat in illa beatitudine filios filiorum suorum; quod etiam et spadonibus accidere posse non dubium est. Filii sunt (sicut jam dictum est) qui spirituali doctrina generantur. Sed minus gaudii fuerat filios acquisiisse spirituales, nisi etiam et ipsi qui docti sunt, alios filios generasse viderentur. Filios enim filiorum significat nepotes, quod utique beatis viris contingere potest, qui praedicationibus sanctis populos instruere consuerunt. Et intuere quod inter summa gaudia memorat hoc videndum. Necesse est enim ut acquisitus fidelis magnum gaudium pariat acquirenti, quia magna inde probatur mercede cumulandus. Ad quos illud talentum respicit, quod paterfamilias duplicatum laetus invenit. Sequitur sententia quae beatitudinis illius culmen suavitatemque declarat; ut supra illam beatam Jerusalem pax, id est Dominus Salvator insideat, et cuncta beata faciat, quaecunque majestatis suae virtute complectitur. Hoc est quod superius dixit: Videas quoe bona sunt in Jerusalem. Ista enim pax est quam omnis desiderat devotus, cui suspirat, cui gemit, pro qua ipsam animam libenter effundit.