Latin
Part 3, Psalm 128
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.28.1
Unproofread scanNot analysed yet
Canticum graduum. Gradus iste decimus denario jam promovetur ascensu, terrena deserens, et supernis se gloriosa vicinitate conjungens. Audiamus eum in alto positum dulcius canentem, quoniam altitudo graduum psalmorum nobis intelligendorum praestat ascensum. Subiit quippe merito, qui ad Domini proximatur aspectum. Sed tamen haec omnia humilitas praestat, quae Dei famulos decenter exaltat. Videamus quid sit positum in boc numero praemiali, quia ipse est denarius quem laborantibus in vinea sua dives Dominus pia largitate concedit (Matth. XX, 9). Docet enim propheta toleranter nos saeculi molestias sustinere, quando Ecclesiae crebras fuisse comprobat passiones.