Latin
Part 3, Psalm 127
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.27.9
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Cognovimus in praesenti psalmo quae Deum timentibus sint promissa, quos fructus recipiat qui Dominum sincera mente formidat. Studio ergo maximo deprecemur, ut istum timorem accipere mereamur, qui non ad poenam petitur, sed ad salutem; unde talia proveniunt, qualia nunquam de mundi oblectatione nascuntur. Decet enim peti nimia supplicatione quod summum est. Quapropter (ut dictum est) Dominum jugiter expetamus, ut ipsius largitate mereamur ad talia munera pervenire. Nam qui peccatores opportune et importune praecipit supplicare, promisit quod etiam et nos immeritos possit audire.