Latin
Part 3, Psalm 128
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.28.11
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Respiciamus hunc psalmum quasi duabus alis evectum, decimum conscendisse fastigium. Dextera quippe ala ipsius est, post persecutiones multas Ecclesiae superborum denuntiata conversio. Sinistra, odientium Sion optata confusio. Quod propheta non maledicendi studio loquitur, sed futurae veritatis instinctu: quoniam licet et pro inimicis nostris praecipiatur orandum, de obstinatis tamen ac perituris, quod veritas habebat, exposuit; nec tamen sine fructu magnae pietatis haec dicta sunt. Multi enim de praedicta poena se corrigunt, quando obstinatis talia imminere cognoscunt.