Latin
Part 3, Psalm 128
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.28.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini. Consuetudo inter Hebraeos erat ut si agentes viam, laborantes in aliquo agrorum opere reperissent, gratia indulta benedicerent; sicut in libro Ruth legitur: Dixitque Booz juveni qui messoribus praeerat: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei Benedicat tibi Dominus (Ruth. II, 4,5). De quo ritu magnificus hic a contrario sensus assumptus est; quoniam sceleratis inaniter operantibus benedictio nulla praestatur. Praetereuntes autem significat sanctos viros, qui mundi istius confusa et perturbata temnentes, ad saeculi illius pacifica et quieta festinant; ut revera praeterire videantur, quae Domini amore contemnunt. Nam si istos praetereuntes velis tibi auctoritate divina firmari, audi Moysen: Transibo et videbo visionem hanc (Exod. III, 3). Et in alio psalmo superius dictum est: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35). Vides hoc verbum saepe sanctis mentibus attributum. Sed ne ipsa benedictio putaretur humanis viribus applicanda, sequitur, benediximus vobis in nomine Domini. Ipsa est enim firma et vera benedictio, quae sub Domini commemoratione praestatur, a quo venit omne quod expedit.