Latin
Part 3, Psalm 128
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.28.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. Et in quinto psalmo gradalium superiore factum est simile principium. Quae figura dicitur anaphora, id est relatio ejusdem verbi per principia versuum plurimorum. Nunc enim intelligenda est senectus Ecclesiae, dicente apostolo: Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). Quidquid enim in fine mundi geritur, senectus aptissime nuncupatur. Quapropter a juventute sua bene se expugnatam dicit Ecclesia; ut intelligas quia nunquam finita quae seni per expugnata est. Crescit enim persecutionibus improborum, suaque contritione grandescit. Nam etsi videatur sanctos viros in hac vita amittere, tamen eos futurae patriae probatur acquirere; et ideo non potest finiri, quando illam detrimentis suis constat augeri. Nam et sequentia sic declarant; dicit autem, etenim non potuerunt mihi. Non potuisse sibi praevalere dicit, quos se superius expugnasse commemorat. Imperfecta est enim expugnatio, quae iterum ad certamen redit; nec victoria debet dici, postquam iterum constat posse confligi. Quod tamen comma sequens versus exponit.