Latin
Part 3, Psalm 128
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.28.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam. Consuetudo est nequissima perfidorum, ut quando aliquid universo populo publice nequeunt imponere, occulte nitantur singulis aliqua suadere; ut vel paucos decipiant, qui [mss. A., B. ,F. ,quia] Ecclesiam Dei nulla potuerunt perversitate subvertere. Fabricatum vero supra dorsum suum a peccatoribus esse testatur, qui dolos facere a tali parte festinant; ut qui a facie videri possunt, a tergo minime sentiantur. Hinc superventus inimicorum graviter formidatur, cum dorsum nituntur subita incursione turbare. Et ut patientiae suae robur ostendat, ipsum certaminis genus exsequitur; quod nonnunquam et a superioribus plus timetur. Et ut iterum ipsas subreptiones momentaneas non putares, prolongatas dicit insidias, quas assidue hostes fidei armatis sensibus ingerebant.