Latin
Part 3, Psalm 128
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.28.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Confundantur et revereantur omnes qui oderunt Sion. Venit ad positionem secundam, ubi usque ad finem psalmi per figuram parabolen, quibusdam comparationibus adversariis obstinatis praedicit esse venturum; quod eis in Domini constat evenire posse judicio. Confundentur, cum perfidiam suam viderint in illa veritate damnari. Reverebuntur judicantem, quem hic temnendum esse putaverunt. Ipsi enim oderunt Sion, id est Ecclesiam, qui incarnationem Domini insanis mentibus respuerunt.