Latin
Part 3, Psalm 128
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.28.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Fiant sicut fenum aedificiorum, quod priusquam evellatur arescit. Solent aedificia deserta in cacuminibus suis caduca fena producere, quae ante tempus collectionis arefacta dispereunt: quia nulla firmissima radice viguerunt. His peccatores obstinati aptissima societate junguntur: quoniam et hic frequenter dispereunt, antequam de hac luce tollantur; nascuntur enim in cacuminibus superbiae, ubi nulla soliditate consistunt. Nam si in convalle lacrymarum germinarent, fructus suos usque ad maturitatem (Domino juvante) perducerent.