Latin
Part 3, Psalm 129
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.29.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui. Pulcherrima supplicatione placatum sibi Judicem reddit, ut petitionibus suis clementissimus praestaretur auditus. Sed cum sil oculorum intendere, hic auribus datum est; scilicet quia virtus ejus et naturae potentia singularis nec auribus audit, nec pedibus ambulat, nec oculis videt, nec ore gustat, nec naribus odoratur, sed incomprehensibili virtute operatur ista quae dicta sunt. Nam cum sit Deus spiritus, sicut de ipso legitur: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24), aeternus, omnipotens, penetrans et continens, omnia quae ab ipso creata sunt, ubique plenus, ubique totus, de se et per se coruscus; ex nostra tamen consuetudine virtus qua videt oculi dicuntur, virtus qua audit aures appellantur, virtus qua perficit inanus vocantur, et his similia quae per allegoriam divinis operationibus applicantur. Cum enim dicit, servi tui, misericordia boni Judicis commovetur [ed. ,commonetur]; ne patiatur abjicere, quem se cognoscit fideliter invocare.