Latin
Part 3, Psalm 129
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.29.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Ecce jam profundus ille detectus est, unde clamabat ad Dominum. Iniquitatem enim vult intelligi omne peccatum quod potest aliqua pravitate committi. Iniquum est enim quod justum non est. Et quis a tali complexione reddatur exceptus, nisi solus ille qui jugiter potuit implere justitiam? Nam et sancti viri cum devota se conversatione tractare videantur, tamen culpas ex toto declinare non possunt, quando et otiosus sermo reatus esi, et in crastinum cogitare peccatum est, somnis eludi, incongrua subito cogitatione compleri, et caetera hujuscemodi. Videns ergo propheta nullum esse qui non aut cogitationibus superfluis excedat, aut vacuo sermone delinquat, aut inanibus actibus occupetur, territus clamat ad Dominum, justitiae ipsius non sufficere genus humanum, nisi misericordia suae praestet auxilium. Quis sustinebit? quasi pondus immensum, quasi molem intolerabilem, quasi flammam consumptibilem. Merito enim justitiam Domini sibi importabilem dicebat, qui actuum suorum consideratione ejus judicia formidabat. Quae figura Graece dicitur diaporesis, Latine dubitatio, cum habemus ambiguum, si possit inveniri quod quaeritur.