Latin
Part 3, Psalm 129
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.29.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus. Ille quem superius dixerat misericordem atque copiosam, hic jam quid sit facturas ostenditur. Redimet itaque Israel sanguine pretioso: sanguis qui purificat non cruentat, qui non maculat sed emundat; sicut Joannes apostolus dicit: Sanguis Jesu Christi mundat nos ab omni delicto (I Joan. I, 7). Sed cum dicitur, ipse redimet, nullam possibilitatem in homine ut evadere potuisset, ostendit. Ipsae sunt iniquitates quas superius nolebat intendi: quoniam si illae fuissent respectae, redimi nullatenus iste potuisset. Sive (ut quidam dicere voluerunt) redemptio Israel tempus illud significatur quando in fine saeculi Elia conspecto, Judaeorum creditura est multitudo; sicut et Malachias propheta commemorat, dicens: Et ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et praeclarus (Malac. IV, 5). Sed quid istis proderit cum alter evaserit, quando gravius torquebitur qui solus reus correctis posteris invenitur? Multo melius si praecederent fide, qui praelati sunt tempore.