Latin
Part 3, Psalm 129
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.29.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino. Vers. 7. Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Explicitis sub omni decore principiis, ad conclusionem psalmi laetissimus venit. Nam securus de suis delictis redditus, jam populis praedicat, ut per universam vitam in Domino Christo debeant sperare, quia Ecclesiae suae molestissimas passiones in aeterna potest gaudia commutare. Custodia matutina est manifestatio illa Domini Salvatoris, quando sepulcrum custodientibus Judaeis resumpti corporis veritate surrexit. Noctem vero significat hujus saeculi terminum, ut usque ad mundi finem in spe Domini debeat universalis Ecclesia perdurare. Sed dum hoc Israeli generaliter dicitur, unusquisque fidelissimus de fine proprio commonetur. Et considera quia dixit: A custodia, ut ab adventu Domini ejus manifestato nomine amplius debeat obediri. Sequitur, Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Reddita est causa mirabilis quare Israel debuisset sperare in Domino: quia in ejus manu misericordia est, quae potest ex perverso justum facere, ex imbecillo immortalem, ex carneo angelis similem. Hoc enim ille de nobis consuevit ostendere, ad quod humana natura per se non potest pervenire. Addidit etiam, copiosa redemptio, ut pretiosus ille sanguis tanti fuerit ubertate ditissimus, quatenus lotius mundi peccata redimeret; et velut quodam diluvio salutari orbem terrarum a suis sordibus expiaret. Versus autem duos ideo in uno posuimus, quia sic sibi copulati sunt, ut mutua conjunctione declarentur.