Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Potabunt ea omnes bestiae silvarum, exspectabunt onagri sitim [mss. A., B. ,F. ,in sitim] suam. Bestias silvarum hic gentes intelligere debemus, quae de illa idolorum cultura tanquam de silvis umbrosis, projectis ferocissimis moribus, exierunt, ad potandas scilicet aquas quas in Evangelio est Dominus Samaritanae pollicitus, dicens: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquas salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13,14). Sequitur, exspectabunt onagri sitim suam. Cum dixerit bestias silvarum aquis decurrentibus esse potatas, onagros tantum posuit sitim suam exspectare, scilicet Judaeos qui neglexerunt fluenta divinae pietatis haurire. Onager enim asinus est silvestris, qui inter reliqua animalia cor dicitur habere pinguissimam; quod genus quantum patiens est domitum, tantum saevissimum redditur cum silvis retinentibus efferatur. His obstinati Judaei merito comparantur, qui ferocia mentis et callosa fatuitate durati sunt, nec satiari cito poculis vitalibus acquiescunt. Nam quod dicitur, exspectabunt, illud significat quod frequenter dictum est: quia in finem saeculi Elia et Enoch venientibus, creditura est multitudo Judaeorum. Miseri qui tandiu sitiunt, qui satiari minime concupiscunt. His vita poenalis est, qui tanta exspectatione cruciantur.