Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Qui emittit fontes in convallibus, inter medium monitum pertransibunt aquae. Cum natura terrarum describitur, causa nobis occultior pulcherrimis allusionibus indicatur. Certum est enim convalles aquis abundare copiosis, fontiumque ibi esse frequentiam magnam, ubi sunt arva jacentia. Sed illud potius debemus advertere, quia in humilitate bominum, qui loco convallium ponuntur, aquae-divinae semper exaestuant. Spiritaliter autem montes hic accipere debemus haereticos ac superbos, inter quos Scripturae divinae perenni ubertate decurrunt, quia in hoc mundo eas audire bonis malisque commune est. Et bene dictum est: Pertransibunt, quia tales viros nullo fecundasse beneficio sentiuntur. Nam si (ut quidam dicunt) montes hic justos praedicatores voluisset intelligi, dixisset de ipsis montibus aquas fluere, non eis in medio constitutis transire potuisse.