Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.25
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 24. Quam magni ficata sunt opera tua. Domine! omnia in sapientia fecisti; repleta est terra creatura tua. Post enumerationem figuratam rerum, fideique nostra narrata mysteria, venit propheta ad modum secundam, ubi laudes paternas post tanta miracula convenienter exclamat. Dicendo enim, Quam, admirari se posse magis quam explicare professus est. Et merito sic coepta est laus ejus, cujus praeconia nulla sufficienter praevalet complere creatura. Nam non solum hoc hominibus arduum, verum etiam ipsis quoque angelis probatur immensum. Quantum enim magnificata sint opera ejus, inferiora declarant. Sequitur enim, omnia in sapientia fecisti. Ista igitur sapientia Filius est, sicut dicit Apostolus: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, per quem omnia facta sunt, ei sine ipso factum est nihil (I Cor. I, 24; Joan. I, 3). Et ut cooperationem ejus virtutis [ed. ,virtutemque] ostenderet, Patri dicit operante Filio: Tu fecisti. Hoc etiam et de Spiritu sancto idem ait Apostolus: Omnia cooperatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Unde datur colligi [ed. ,intelligi] quod cooperatio sanctae Trinitatis his exemplis evidenter possit agnosci. Addidit, repleta est terra creatura tua. Non quidem similibus rebus ubique terra completa est, sed tamen quamvis eremus propter solis ardorem, vel propter nimium frigus animantibus vacuus esse videatur, quibuscunque tamen rebus creatura Domini terra completa est. Sive magis illud debet intelligi: quia creatura religionis catholicae, quam Dominus Salvator instituit, omnis terra repleta est, quando universalis Domino deservit Ecclesia. De ipsa enim dicit Apostolus: Si qua ergo in Christo nova creatura est; vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Et alibi: Exuentes vos veterem hominem cum astibus suis, induite novum, qui secundum Deum creatus est in justitia (Ephes. IV, 22, 24). Ipsa scilicet creatura totus orbis impletus est; unde et alius psalmus dicit: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8).