Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.26
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 25. Hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non eti numerus, animalia pusilla et magna. Et in hac quoque parte usque ad divisionem, figura est parabole, quae diversis ac decoris comparationibus explicatur. Sed quamvis in capite hujus versus de mari navigero dicere videatur, tamen de hoc saeculo congruenter accipitur, ubi diabolicae sine numero serpere probantur insidiae, malitiaque daemonum velut quibusdam fluctibus animarum voluntas instabilis [ed. ,inaestimabili ]commovetur. Mare enim ipsi reddunt, dum naufragare compellunt: quia dubium non est illum undas immanissimas pati, qui mergitur gurgite peccatorum. Mare quippe a meando dictum est, quod semper eat ac redeat [mss. A., B. ,F. ,accedat et recedat]. Sed isti spiritus innumerabiles nobis, Deo comprehensi sunt, qui arenam maris et pluviarum guttas enumerat; et ne omnino incomprehensibiles linquerentur, quantitate, non qualitate eos definivit. Denique de cis dicitur, animalia pusilla et magna; quoniam inter ipsos et majores esse nequitiae probantur omnimodis et minores.