Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.28
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 27. Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore opportuno. Versus iste illud significat, quod et alibi dictum est: In voluntate tua, Domine, universo sunt posita; et non est qui possit resistere voluntati tuae (Esth. XIII, 9). Nam cum dicit, Omnia, ostendit quoniam universa Dei nutu vivunt, quo et auctore creata sunt. Nam et draco spiritualis, cujus esca hominum deceptio est, nisi Domino permittente non praevalet quidquam sua potestate perficere. Deus enim quem pro malis suis abjicit, fit diaboli pabulum. Quapropter si in escam inimici nolumus dari, non debemus esse terreni: quia sic in principio maledictus est, ut terram comedat, sicut scriptum est: Super pectus tuum et ventrem gradieris, et terram comedes omnibus diebus vitae tuae (Gen. III, 14). Quod si misericordia Domini coelestes efficimur, ab esca diaboli omnimodis reddimur alieni. Addidit quoque, in tempore opportuno, ut non solum Dominus creaturis suis escam tribuat, verum etiam illam sub opportunitate temporis largiatur. Volebat enim Job tentare diabolus, sed hoc non potuit efficere, nisi id potestas Dominica permisisset. Nam et ille sanctissimus cognoscebat se Domini permissione tentari, et ad omnia respondebat: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Haec est enim vera firmaque sententia, quod in Domini voluntate (sicut dictum est) cuncta sint posita.