Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.29
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 28. Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, universa replebuntur ubertate. Adhuc in exponenda superiore sententia perseverat; ut cum diabolica iniquitate vexamur, non illum credamus hoc ex sua potestate praesumere, sed potius ad illum recurramus sine cujus permissu nec facere quidquam potest, et celerius victus abscedit. Dicit enim: Dante te illis colligent, ut intelligas quia nisi datum fuerit illis, quidquam colligere non valebunt. Sequitur etiam quod et ad prospera possis aptare, aperiente te manum tuam, universa replebuntur ubertate. Constat enim ibi esse rerum omnium causas, unde ubertas conceditur, et copia sine fine praestatur. Manus autem significat potestatem, per quam abunde cuncta replet, et mirabiliter universa disponit.