Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.31
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 30. Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Ecce illa quae exspectabatur medicina provenit. Recreati sunt utique, qui se pulverem humiliter agnoverunt; his enim istud accidit qui divina gratia reparati, mortis probantur evasisse pericula. Toties enim nos Dominus creat, quoties de vetustate peccati in novum hominem instaurare dignatur, sicut in quinquagesimo psalmo legitur: Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12). Respice etiam quia ubi defecimus nostrum pulverem dixit; ubi reparamur, Spiritum Domini esse profitetur, ut nemo suis meritis applicare possit quod munere Creatoris acceperit. Audiant sacrilegi Spiritum sanctum esse Creatorem; dicit enim: Emitte spiritum tuum et creabuntur. Audi et alibi, ubi Creator Spiritus sanctus edicitur; ait enim Job: Spiritus divinus qui fecit me (Job XXXIII, 4); nam cum divinum appellat, et Deum et Creatorem Spiritum sanctum evidenter ostendit.