Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.30
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 29. Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur; auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur. De illis modo dicit qui concessa Dei munera minime profitentes, quod poterant suis viribus applicabant. Contra quos Apostolus dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Et in alio psalmo de tali legitur: Ego dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7). Ab his ergo talibus dum averterit Dominus faciem suam, nudati magno praesidio sine dubitatione turbantur; et mox ut ille spiritus superbiae, quem de rerum ubertate conceperant, ablatus fuerit, omnino deficiunt, et ad conversionem [ed. ,confessionem ]saluberrimam redeunt, qui in suis praesumptionibus erraverunt. Petant ergo isti remedia, sua vulnera propria delegant, ut curentur, et dicant: Exaudi me, Domine, quoniam defecit spiritus meus: ne avertas faciem tuam a me (Psal. CXLII, 7). His praestat Dominus proficuam medicinam. Sublato enim spiritu nequitiae, quo inflammabantur errantes, necesse est ut ad pulverem suum redeant, id est ad humilem confessionem, in qua indigentiam suae fragilitatis agnoscunt; et feliciores esse incipiunt, cum a sua praesumptione discedant. Inspicienda est autem hoc loco administratio Domini, qua mundus regitur, quali brevitate, vel qua proprietate discripta sit [mss. A., B. ,F. ,omnia descripta sunt]. Nam cum nos respicit, omnia profutura succedunt; et cum se averterit, humana indigentia salutari praesidio nudata succumbit.