Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.33
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 31. Qui respicit terram, et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumabunt [ed. ,fumigabunt]. Jam de illis dicit qui per Domini gratiam illuminati, peccata sua praeterita contremiscunt, cum se graviter errasse cognoscunt. Sed securior est illa humilium tremefactio, quam superborum insana praesumptio. Petrus enim tunc ad veniam redire meruit, quando se admisisse magnum crimen expavit. Sic enim et alius propheta dicit: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Hoc etiam monet Apostolus: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philip. II, 12). Vides ergo quam votivus, quam stabilis [ed. ,spiritualis] sil tremor iste, qui et veniam parturit et salutem. Sed vide quibus ista contingunt, scilicet quos ipse dignatus fuerit intueri. Sequitur, tangit montes et fumabunt [ed. ,fumigabunt]. Montes hic peccatores nimia elatione turgentes debemus accipere, qui dum fuerint Domim indignatione percussi, rerumque mundanarum amissione privati, tunc ad salutares lacrymas currunt, et quosdam fumiferos de se tristitiae globos tanquam incensum suavitatis emittunt, qui ad superna conscendam, misericordiam impetrare probantur Domini Christi. Fumus enim hic in bono positus est; quippe qui nos ad absolutionis facit gratiam pervenire.