Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.34
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 32. Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quandiu ero. Decursis duabus panibus sub varia allusione verborum, venit ad tertium modum, ubi se sub aeternitate dicit laudes Domini cantaturum. Nam cum ait: Cantabo Domino in vita mea, tempus significat, cum in hoc mundo degere videbatur. Sic enim fit vita ista revera vitalis, si laudes Domini continua exsultatione cantentur. Et ne crederes laudes istas morte posse finiri, adjecit, psallam Deo meo quandiu ero; scilicet in futuro saeculo, ubi et esse perpetuum est, et psalmodia nou habet finem. Pulchre autem positum est, quandiu ero; nam dum immortalis jam factus, quandiu est cupit psallere, semper utique laudes Domini velle probatur edicere. Quo indicio dectaratum est quid sint acturi qui in illam patriam meruerint feliciter intromitti. Laudabunt jugiter Dominum, quia eum semper videbunt, dum illa pulchritudo inenarrabilis excitat praeconium sine fine diligentis.