Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.36
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 34. Deficiant peccatores a terra, et injusti ita ut non sini. Benedic, anima mea. Domino. Deficiunt a terra peccatores, dum terrena cupiditate privati, per Dei gratiam ad meliora studii concitantur; et iniqui simili modo deliciunt, quando mali jam esse desinunt. Haec enim magis oratio quam maledictio est: quia omnis justus cum Dei Ecclesiam cupit augeri, peccatores optat sine dubitatione converti, maxime cum noverit desiderabilem adventum Domini usque ad praedestinatorum numerum posse suspendi. Sequitur, Benedic, anima mea, Domino. Dignum initium psalmi, dignus et finis, illum semper benedicere qui nequaquam desinit fidelibus aliquando praestare. Haec quoque similitudo sententiae (nisi fallor] sicut illa superior, ad illos referenda est qui, praestante Domino, religiosa principia vitae suae cum glorioso fine junxerunt.