Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Ciii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.35
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 33. Suavis sit ei laudatio mea; ego vero delectabor in Domino. Duae quidem res sunt, sed utraeque sibi parili societate consentiunt. Sic enim Domino fit suavis nostra laudatio, si nos delectemur in Domino; quantumque ille nobis dulcescit, tanto [mss. A., B. ,F. ,tantum] illi efficimur chariores. In se enim unusquisque reperit, qualis apud majestatem illam esse possit. Amans diligitur, negligens spernitur, desiderans sustinetur. Sit ergo nobis Divinitas dulcissima, ut et vita nostra ei reddatur accepta. Pro nobis enim jubemur ut ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute Deum diligamus; ut in ea iterum mensura ipsius dono dilectionem recipere mereamur.